- AMPHITHEATRUM
- AMPHITHEATRUMLatine Visorium, quod commodissime populus ad ludicra convocatus inde spectare poslet, circulari formâ integrâ construebatur, aut ovali et oblongâ, ut in cogladiatorii ludi et conclusarum ferarum venationes exhiberentur. Vide Cassiodorum, l. 3. ep. 51. Amphithcatrum rotundum est, Theatrum vero ex medio Amphitheatro est, semicirculi figur am habens, Isidor Hispalens l. 18. c. 52. Unde duobus Theatris in unum coeuntibus Amphitheatrum fiebat, dicebaturque Cavea quoque, ab interiore parte quae concava erat: Item Arena, quod arena spargeretur, ut certantes sine offensione caderent, ut ex Suetonio in Tito c. 8. liquet. Inde phrasis, in arenam descendere, i. e. certamen subire; et gladiatores Arenarii dicti. Nec vulgari solum sabulô hîc usi Romani, sed invenêre, inquit Plinius, l. 36. et alium usum eius lapidis, in ramentis quoque Circum maximum sternendi, ut sit in commendatione et candor, etc. Aliquando vero et foveae specusque sub Amphichearro, in quibus ferae aslervabantur, cum usus esset, in spectaculum cmittendae, Caveae dicebantur. Adde quod Amphitheatra plena concavitatibus speccubusque essent, in quibus, praeter feras, aquae etiam detinebantur, ad Naumachiarum usum postea in locum spectaculi dert vandae. Vide Sueton. in Domit. c. 5. Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 5. Lipsium inprimis de Amphitheatr. c. 2. et 3. Quia autem, cum intam frequenti et copiosa sanguinis effusione facile fieret ut lubricum redderetur solum, ab arena petitum remedium est, quae, ut naturâ est bibula, et absorbere effusum humorem et renovari per inter valla ludorum facili negoriô porerat: hinc hodieque les Arenes, in variis Galliae civitatibus dicuntur loca illa, ubi a Romanis olim rerum ibi poritis Amphitheatra fuerunt exstructa etc. Amphitheatri a Vespasiano, ex Tiburtino lapide, in ipso urbis meditullio, exstructi, a Tito dedicati et a Domitiano exornati, formam ac faciem, cuius rudera Romae visuntur, ut de partibus ac forma Amphitheatrorum facilius iudicare Lector possit, exhibet A. Frisius ad Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 3. c. 4. Orbis illius circuli oblongi, sen potius ovi, formam refert, et si P. Victori fides, gradus Amphitheatri vel graduum pulvilli supra 87000. spectatorum capiebant. Ambitus superior et cirucmiectae porticus, Lipsu iudiciô, denis adhuc vel vicenis hominum milibus seu stantibus, seu allatis carhedris sedentibus, locus erat. Universa machina quatuor constabat ordinibus, Doricô, Ionicô, Corinthiô et Compositô, omnibus ita dispositis, ut tardius adventantibus accedendi, et citius abeuneibus recedendi facultas, sine aliorum incommodo, daretur. Area tota libera erat, nisi quod in ea alicubi ara cernebatur, Iovi Latiari sacra, ad quam mactatio stata et horrenda unius ex bestiariis: Sub ipsa ara cloacae subterraneae fuêre, per quas, in usum Naumachiarum, occulte et subito inductas et eductas esse aquas praefatus Lipsius existimat. Ceterum ex corum numero, qui cum bestiis pugnabant, vel ad bestias, ut aiunt, damnabantur, Christiani crant: inter quos S. Ignatium fuisse, constans Fama est.In Amphitheatro Titiano notanda.Ara, quae sacra Iovi, ut dictum, Latiari. Portulae, per quas immissae in Arenam bestriae: Has iannas clausas fuisse probabile est, non solum ad belluas, ne egressus pateret iam solutis; sed eriam ad aquas coercendas, cum iis Amphitheatrum im pletum. Podium, cum suis columellis: et in medio suggestus Imperatoris. Praecinctio sive Diazoma, i. e. gradus altior et latior: cuius generis tres fuisse in Theatris Vitruvius docet, l. 5. c. 7. Vomitoria, sive Aditus, i. e. portulae quaedam quadratae in ipsis gradibus, per quas in sedilia diffundebantur. Ad eas minuti erant gradus scalares, per quos quisque ad destinata sua ibat subsellia. Spatium medium inter scalares binos Cuneus dicebatur, appellatione ab acie instruenda desumptâ. Foramina, ad transmittendos malos, quae pauca in praefata icone expressa. Ibant ea in orbem, et externe a mutulis quibusdam mali sustinebantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.